Bible Study: FrontPage




 

I Corinthios, Chapter 3

Bible Study - I Corinthios 3 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
  
2. lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
  
3. cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
  
4. cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
  
5. ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
  
6. ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
  
7. itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
  
8. qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
  
9. Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
  
10. secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
  
11. fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
  
12. si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
  
13. uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
  
14. si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
  
15. si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
  
16. nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
  
17. si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
  
18. nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
  
19. sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
  
20. et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
  
21. itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
  
22. sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
  
23. vos autem Christi Christus autem Dei


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES