Bible Study: FrontPage




 

Colossenses, Chapter 3

Bible Study - Colossenses 3 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
  
2. quae sursum sunt sapite non quae supra terram
  
3. mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
  
4. cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
  
5. mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
  
6. propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
  
7. in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
  
8. nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
  
9. nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
  
10. et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
  
11. ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
  
12. induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
  
13. subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
  
14. super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
  
15. et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
  
16. verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
  
17. omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
  
18. mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
  
19. viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
  
20. filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
  
21. patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
  
22. servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
  
23. quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
  
24. scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
  
25. qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES