Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 3

Bible Study - Iob 3 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
  
2. et locutus est
  
3. pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
  
4. dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
  
5. obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
  
6. noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
  
7. sit nox illa solitaria nec laude digna
  
8. maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
  
9. obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
  
10. quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
  
11. quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
  
12. quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
  
13. nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
  
14. cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
  
15. aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
  
16. aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
  
17. ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
  
18. et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
  
19. parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
  
20. quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
  
21. qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
  
22. gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
  
23. viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
  
24. antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
  
25. quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
  
26. nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES