Bible Study: FrontPage




 

Marcus, Chapter 3

Bible Study - Marcus 3 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
  
2. et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
  
3. et ait homini habenti manum aridam surge in medium
  
4. et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
  
5. et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
  
6. exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
  
7. et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
  
8. et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
  
9. et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
  
10. multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
  
11. et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
  
12. tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
  
13. et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
  
14. et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
  
15. et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
  
16. et inposuit Simoni nomen Petrus
  
17. et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
  
18. et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
  
19. et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
  
20. et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
  
21. et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
  
22. et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
  
23. et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
  
24. et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
  
25. et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
  
26. et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
  
27. nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
  
28. amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
  
29. qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
  
30. quoniam dicebant spiritum inmundum habet
  
31. et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
  
32. et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
  
33. et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
  
34. et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
  
35. qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES