Bible Study: FrontPage




 

Matthaeus, Chapter 3

Bible Study - Matthaeus 3 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
  
2. et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
  
3. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
  
4. ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
  
5. tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
  
6. et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
  
7. videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
  
8. facite ergo fructum dignum paenitentiae
  
9. et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
  
10. iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
  
11. ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
  
12. cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
  
13. tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
  
14. Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
  
15. respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
  
16. baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
  
17. et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES