Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 105

Bible Study - Psalmi 105 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. (103-35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
  
2. (104-1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
  
3. (104-2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
  
4. (104-3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
  
5. (104-4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
  
6. (104-5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
  
7. (104-6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
  
8. (104-7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
  
9. (104-8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
  
10. (104-9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
  
11. (104-10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
  
12. (104-11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
  
13. (104-12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea
  
14. (104-13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
  
15. (104-14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
  
16. (104-15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
  
17. (104-16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
  
18. (104-17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
  
19. (104-18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
  
20. (104-19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
  
21. (104-20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
  
22. (104-21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
  
23. (104-22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
  
24. (104-23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
  
25. (104-24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
  
26. (104-25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
  
27. (104-26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
  
28. (104-27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
  
29. (104-28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
  
30. (104-29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
  
31. (104-30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
  
32. (104-31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
  
33. (104-32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
  
34. (104-33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
  
35. (104-34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
  
36. (104-35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
  
37. (104-36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
  
38. (104-37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
  
39. (104-38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
  
40. (104-39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
  
41. (104-40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
  
42. (104-41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
  
43. (104-42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
  
44. (104-43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
  
45. (104-44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES