1. (105-48) benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
2. (106-1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
3. (106-2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
4. (106-3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
5. (106-4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
6. (106-5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
7. (106-6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
8. (106-7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
9. (106-8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
10. (106-9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
11. (106-10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
12. (106-11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
13. (106-12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
14. (106-13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
15. (106-14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
16. (106-15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
17. (106-16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
18. (106-17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
19. (106-18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
20. (106-19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
21. (106-20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
22. (106-21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
23. (106-22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
24. (106-23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
25. (106-24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
26. (106-25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
27. (106-26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
28. (106-27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
29. (106-28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
30. (106-29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
31. (106-30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
32. (106-31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
33. (106-32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
34. (106-33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
35. (106-34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
36. (106-35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
37. (106-36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
38. (106-37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
39. (106-38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
40. (106-39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
41. (106-40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
42. (106-41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
43. (106-42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
|