1. (121-1) canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2. (121-2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3. (121-3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4. (121-4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5. (121-5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6. (121-6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7. (121-7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8. (121-8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9. (121-9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
|