1. (129-1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2. (129-2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3. (129-3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4. (129-4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5. (129-5) anima mea ad Dominum
6. (129-6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7. (129-7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8. (129-8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
|