1. (141-8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
2. (142-1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
3. (142-2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
4. (142-3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
5. (142-4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
6. (142-5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
7. (142-6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
8. (142-7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
9. (142-8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
10. (142-9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
11. (142-10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
12. (142-11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
|