1. (18-1) victori canticum David (18-2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
2. (18-3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
3. (18-4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
4. (18-5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
5. (18-6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
6. (18-7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
7. (18-8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
8. (18-9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
9. (18-10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
10. (18-11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
11. (18-12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
12. (18-13) errores quis intelleget ab occultis munda me
13. (18-14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
14. (18-15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
|