1. (21-1) victori pro cervo matutino canticum (21-2) Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
2. (21-3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
3. (21-4) et tu sancte habitator Laus Israhel
4. (21-5) in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
5. (21-6) ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
6. (21-7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
7. (21-8) omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
8. (21-9) confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
9. (21-10) tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
10. (21-11) in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
11. (21-12) ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
12. (21-13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
13. (21-14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
14. (21-15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
15. (21-16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
16. (21-17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
17. (21-18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
18. (21-19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
19. (21-20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
20. (21-21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
21. (21-22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
22. (21-23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
23. (21-24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
24. (21-25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
25. (21-26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
26. (21-27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
27. (21-28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
28. (21-29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
29. (21-30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
30. (21-31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
31. (21-32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
|