Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 25

Bible Study - Psalmi 25 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. (24-1) David ad te Domine animam meam levabo
  
2. (24-2) Deus meus in te confisus sum ne confundar
  
3. (24-3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
  
4. (24-4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
  
5. (24-5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
  
6. (24-6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
  
7. (24-7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
  
8. (24-8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
  
9. (24-9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
  
10. (24-10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
  
11. (24-11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
  
12. (24-12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
  
13. (24-13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
  
14. (24-14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
  
15. (24-15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
  
16. (24-16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
  
17. (24-17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
  
18. (24-18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
  
19. (24-19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
  
20. (24-20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
  
21. (24-21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
  
22. (24-22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES