1. (31-1) David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2. (31-2) beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
3. (31-3) quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4. (31-4) die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5. (31-5) peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6. (31-6) pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7. (31-7) tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
8. (31-8) doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
9. (31-9) nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10. (31-10) multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11. (31-11) laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
|