Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 39

Bible Study - Psalmi 39 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. (38-1) pro victoria Idithun canticum David (38-2) dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
  
2. (38-3) obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
  
3. (38-4) incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
  
4. (38-5) locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
  
5. (38-6) ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
  
6. (38-7) tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
  
7. (38-8) nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
  
8. (38-9) ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
  
9. (38-10) obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
  
10. (38-11) tolle a me plagas tuas
  
11. (38-12) a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
  
12. (38-13) audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
  
13. (38-14) parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES