Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 59

Bible Study - Psalmi 59 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. (58-3) libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
  
2. (58-4) quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
  
3. (58-5) absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
  
4. (58-6) surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
  
5. (58-7) revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
  
6. (58-8) ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
  
7. (58-9) tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
  
8. (58-10) fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
  
9. (58-11) Dei mei misericordia praeveniet me
  
10. (58-12) Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
  
11. (58-13) in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
  
12. (58-14) consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
  
13. (58-15) et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
  
14. (58-16) ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
  
15. (58-17) ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
  
16. (58-18) tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
  
17. (59-1) victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum (59-2) quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia (59-3) Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES