Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 74

Bible Study - Psalmi 74 - Latin - Vulgata 1997 - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. (73-3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
  
2. (73-4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
  
3. (73-5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
  
4. (73-6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
  
5. (73-7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
  
6. (73-8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
  
7. (73-9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
  
8. (73-10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
  
9. (73-11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
  
10. (73-12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
  
11. (73-13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
  
12. (73-14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
  
13. (73-15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
  
14. (73-16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
  
15. (73-17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
  
16. (73-18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
  
17. (73-19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
  
18. (73-20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
  
19. (73-21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
  
20. (73-22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
  
21. (73-23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
  
22. (74-1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici (74-2) confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
  
23. (74-3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: The Latin Vulgate 1997, public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES